라틴어 문장 검색

Vidi quoque luce carentia regna et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda, nec nisi Apollineae valido medicamine prolis reddita vita foret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:16)
Non tamen Egeriae luctus aliena levare damna valent, montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 43:1)
aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans restitit, ut victor domito veniebat ab hoste, ad caelumque manus et eodem lumina tollens "quiquid" ait, "superi, monstro portenditur isto, seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, sive minax, mihi sit!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:3)
Quaque per adversas navis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 64:2)
Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:10)
nescit, cui domino pareat, unda maris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 217)
ambiguis ars stupet ipsa malis, scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, dumque loquor, vultus obruit unda meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 220)
nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis, quam grave balistae moenia pulsat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 228)
mittere me Stygias si iam voluisset in undas Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 237)
si minus, alta cadens obruat unda caput!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 258)
fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes, victaque mutati frangitur unda maris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 259)
monte nec inferior prorae puppique recurvae insilit et pictos verberat unda deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 45)
sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae, aurigam video vela dedisse rati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 48)
dum loquor, et timeo pariter cupioque repelli, increpuit quantis viribus unda latus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 412)
cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis, illum Neptuni, me Iovis ira premit, adde, quod illius pars maxima ficta laborum, ponitur in nostris fabula nulla malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 531)

SEARCH

MENU NAVIGATION