라틴어 문장 검색

Si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:7)
4.12.61 An non cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 52:3)
Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 4:2)
Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:6)
104.7 Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat quam voluntati?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 14:6)
42M Totam igitur expectas prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen hoc nacta est ex providendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 22)
licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei, quamquam certo scio non, ut Flamininum, sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque, novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:2)
temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 26:6)
Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:8)
cuius quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:3)
quid de utilitate loquar stercorandi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:6)
Sic mihi persuasi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inventa, non posse naturam, quae res eas contineat, esse mortalem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:4)
Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 20:1)
aut num propterea nulla est rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:12)
physicorum est ista prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION