라틴어 문장 검색

quis enim, quem poscere solum horruit, hunc tanto munitum milite vincat?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:174)
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit prodere, piscosas fertur victurus in undas, ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:288)
quid denique dignum omnibus inveniam, vincant cum singula poenas?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:301)
melius mucrone perirent, auferretque mihi luctu leviore sodales victa manus quam laesa fides.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:135)
sic illum dura parentis instituit pietas in se vel pignora parci quique neget nato, procerum quod praestat honori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:234)
partitis inde catervis in varios docto discurritur ordine gyros, quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:273)
tu legeris tantosque viros, quos obtulit orbis, intra consilium vincis sensumque legentis, et gener Augustis olim socer ipse futurus accedis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:45)
patris stimulos ignisque mariti vicit cura ducis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:65)
ducis impetus undas vincebat celeres, et pax a fonte profecta cum Rheni crescebat aquis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:108)
hic vincere tarde vinci paene fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:198)
ut non infensus alendis materiem praestes odiis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:8)
hac ipse magistra das veniam victis, hac exorante calores horrificos et quae, numquam nocitura, timentur iurgia contentus solo terrore coerces aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro concutiens tonitru Cyclopum spicula differt in scopulos et monstra maris nostrique cruoris parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:10)
benefacta tenere, respuere offensas facilis, pariterque minoris officii magnique memor superare laborat utque hostes armis, meritis sic vincit amicos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:17)
vincit amor.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:210)
o mundi communis amor, cui militat omnis Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit, cuius et adventum crebris petiere Quirites vocibus et genero meruit praestante senatus!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION