라틴어 문장 검색

Romanum episcopum iam paene factionis laqueis inretitum et vicisse adversarios et non nocuisse superatis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:5)
Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae fclicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:3)
una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter preparato sponsi opperiuntur adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:2)
Tunc municipatum cum Paulo capies, tunc et parentibus tuis eiusdem civitatis ius petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut vinceres, incitavi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:2)
Sed de hoc gradu pulsus provocabis ad clericos:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:1)
Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:19)
"Quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato, quod norunt, eum saepius visitant et prius incipientes provocant magis orare, quam cogunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:98)
"vincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et vivat!"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:152)
Quae est igitur ista Somanitis uxor et virgo tam fervens, ut frigidum calcfaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:1)
obtine eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana et contradicentes re vincere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:3)
Facessat invidia, quam nomine Christiano malidicorum semper genuinus infigit, ut, dum probra metuunt, ad virtutes non provocent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:1)
Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:21)
Ille, ille te vicit, ille iugulavit fugitivus propheta, qui reliquit domum suam, dedit dilectam animam suam in manus quaerentium eam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:16)
Subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis,
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:20)
Sermo eius et omne convivium de scripturis aliquid proponere, libenter audire, respondere verecunde, recta suscipere, prava non acriter confutare, dispu- tantem contra se magis docere quam vincere et ingenuo pudore, qui ornabat aetatem, quid cuius esset, simpliciter confiteri;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION