라틴어 문장 검색

ad quod petendum voto primum, deinde bono quodam omine adducimur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 4:2)
Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, et ante omnia si festinare videor ignosce, primum quia votis suis amor plerumque praecurrit;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 11:1)
Qua voce tribuit mihi quantum petere voto immodicum erat, nihil me facere non sapientissime, cum omnia ex consilio sapientissimi viri facerem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 9:1)
Mihi autem videtur acerba semper et immatura mors eorum, qui immortale aliquid parant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 4:1)
idem enim mihi, ut scis, collega quasi voto petitus in praefectura aerarii fuit, fuit et in consulatu.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 5:2)
Opus est mihi voti laboris sollicitudinis socio.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 1:2)
At ille mandaverat caveratque, ut divinum illud et immortale factum versibus inscriberetur:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 4:1)
nam video morti eius si celebretur a te immortalem gloriam esse propositam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 1:3)
tibique ut qui exploraverim spondeo, habiturum te generum quo melior fingi ne voto quidem potuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 2:2)
Haec summa curarum, summa votorum mollemque in posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est innoxiam beatamque destinat vitam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 3:1)
Auguror nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 1:1)
'Cum senatui populoque Romano liberalitatis gratior repraesentari nulla materia posset, quam si abstinentissimi fidelissimique custodis principalium opum facultates adiuvare contigisset'. Hoc tunc votum senatus, hoc praecipuum gaudium populi, haec liberalitatis materia gratissima, si Pallantis facultates adiuvare publicarum opum egestione contingeret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 7:2)
quamquam non dissenties, ut qui semper clarum aliquid et immortale meditere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:2)
quem tamen hic quoque ut praesens votis gaudio gratulatione celebrabo.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 5:2)
Nam Idibus Septembribus magnus e regione tota coit populus, multae res aguntur, multa vota suscipiuntur, multa redduntur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION