라틴어 문장 검색

Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV4)
Quem Germanicus ore non rubenti Coram Cecropia legat puella.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, II4)
Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae, A famulis Histri qui tibi venit aquis, Laetus et attonitus viso modo praeside mundi Adfatus comites dicitur esse suos:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, III1)
Qualiter Assyrios renovant incendia nidos, Una decem quotiens saecula vixit avis, Taliter exuta est veterem nova Roma senectam Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VII1)
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone, Et sua riserunt saecula Maeoniden, Rara coronato plausere theatra Menandro, Norat Nasonem sola Corinna suum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, X4)
Seria cum possim, quod delectantia malo Scribere, tu causa es, lector amice, mihi, Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVI1)
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX4)
Iam dudum tacito rides, Germanice, naso, Utile quod nobis do tibi consilium.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX12)
Plus debet tibi Roma, quod pudica est.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, IV2)
Libertus Melioris ille notus, Tota qui cecidit dolente Roma, Cari deliciae breves patroni, Hoc sub marmore Glaucias humatus Iuncto Flaminiae iacet sepulchro:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVIII1)
Laudat, amat, cantat nostros mea Roma libellos, Meque sinus omnes, me manus omnis habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LX1)
Invidet hosti Roma suo, veniat laurea multa licet:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, V2)
Rursus, io, magnos clamat tibi Roma triumphos Invictusque tua, Caesar, in urbe sonas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI5)
Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos, Et modo quae fuerat semita, facta via est.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI2)
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION