라틴어 문장 검색

quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 439:1)
iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 435:1)
in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent - nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat - an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 272:1)
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit "nihil credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:4)
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol1)

SEARCH

MENU NAVIGATION