라틴어 문장 검색

quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita numeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 346:1)
proinde summum quodque spectate, milites, decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 352:2)
Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 361:1)
satis fuit eritque unde belli decus pariatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 462:1)
si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tres et viginti annos natus consul patribus quoque ferox esse non solum plebi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 465:1)
me quidem cum ingenita caritas liberum tum specimen istud virtutis deceptum vana imagine decoris in te movet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 95:1)
penes te equestre sit decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 549:2)
id magis mirabile est ambigi, Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum triumphaverit, an consulum - Papirique praecipuum - id decus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 215:2)
fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 315:1)
et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 370:1)
qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta clavi figendi causa dictatorem dictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 405:1)
iam gaudium invidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 539:1)
virtutem esse militis decus et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 565:1)
quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 579:1)
cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION