라틴어 문장 검색

QUANDO ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum ut omnia omnino verba in eum in quem dicta sunt modum vertamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 2:1)
Sicuti nuperrime, aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 5:1)
Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum Τίτυρ', ἐμι`ν το` καλο`ν πεφιλημένε, Βόσκε τα`σ αἶγασ Και` ποτι` τα`ν κράναν ἄγε, Τίτυρε:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 8:1)
Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod caprum dixit, quem Theocritus ἐνόρχαν appellavit - auctore enim M. Varrone is demum Latine caper dicitur, qui excastratus est:-
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 10:1)
DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 2:1)
Nam et is infestus appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque infestus dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 3:1)
Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum , quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 7:1)
Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 1:1)
Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 8:1)
Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον και` τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 12:1)
quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt Bruttiani.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 20:4)
Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:5)
'Avarus' enim, inquit, appellatur, qui 'avidus aeris' est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 2:2)
VOCABULA sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IX 2:1)
Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION