라틴어 문장 검색

Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo, nec fugiam notae seruitium dominae, sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris21)
te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit tibique aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu colat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 80:2)
dextra Hercules data accipere se omen fata ara condita ac dicata ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 81:1)
ad ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 216:2)
igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 336:1)
idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 460:2)
termonis et Iuventae arae moveri non potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha29)
ne aliter descenderent in forum, cum dies ferendae legis venisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimicandum fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 344:2)
naves Antiatium partim in navalia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 215:1)
quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 478:1)
lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo tamen Fregellani sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 170:1)
eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad aram maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 417:1)
itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 682:1)
hoc pudicitiae inter matronas sit detisque operam ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 315:1)
eodem ferme ritu et haec ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 316:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION