라틴어 문장 검색

quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus, domum referant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 13:2)
deinde guttis mellis respersum admoveat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 2:3)
Siquidem cum sit haec apium consuetudo, ut prius tantum cerarum confingant, quantum putent explere se posse, non nunquam evenit, consummatis operibus cereis, ut, dum examen conquirendi mellis causa longius evagatur, subitis imbribus, aut turbinibus in silvis opprimatur, et maiorem partem plebis amittat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 11:2)
tuncque vacuae .cerarum partes computrescunt,et vitiis paulatim serpentibus, corrupto melle, ipsae quoque apes intereunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 11:4)
Est et illa causa interitus, quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis melli- ficiis quam fetibus student.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 13:1)
Sed hi quemadmodum tolli debeant, mox dicetur, cum de confectura mellis praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 5:4)
A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilae thymbraeque apes mella confidunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 10:1)
Ianuarii in octava parte Capricorni, iam recondito melle utuntur examina, eoque usque ad Arcturi exortum sustinen- tur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 12:2)
Melius tamen esse nos existimamus, tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canali-culis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum aut passum praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:4)
Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi mellis, nisi liberalius relictum sit consumunt, saepe etiam vacuatis ceris usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 17:1)
Mox vere transacto sequitur, ut dixi, mellis vindemia,2 propter quam totius anni labor exercetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 1:1)
Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:1)
Eximi autem debent veteres vel vitiosi, et relinqui maxime integri ac melle pleni, et siqui pullos continent, ut examini progenerando reserventur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:1)
Omnis deinde copia favorum conferenda est in eum locum, in quo mel conficere voles, linendaque sunt diligenter foramina parietum et fenestrarum, nequid sit apibus pervium, quae velut amissas opes suas pertinaciter vestigant, et persecutae consumunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:2)
Sed quotcunque favi sunt demessi, eodem die, dum tepent, conficere mel convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION