라틴어 문장 검색

iis, quorum agros urbesque populatus esset, redderet res quae comparerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 111:2)
adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 305:2)
dilectu rebusque aliis divinis humanisque quae per ipsos agenda erant, perfectis, consules ambo in Galliam profecti, Cornelius recta ad Insubres via, qui tum in armis erant Cenomanis adsumptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 378:1)
Romanorum autem honoris causa Peraean Rhodiis et naves Attalo cum captivis qui comparebunt restituam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 445:1)
et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum incitaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 402:1)
perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia quae comparerent quaeque domini cognossent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 425:1)
alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 435:3)
Aetoli magno opere suadere ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 541:1)
approbantibus cunctis et ad eam quam habebat classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 175:2)
sed altae insuper imminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 179:1)
Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione abstineretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 194:1)
biduo ante quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 248:1)
hi senos sibi adiutores ad rem gerendam assumpserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 7:2)
aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo tradantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 124:1)
qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inventus erit, reddatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 124:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION