라틴어 문장 검색

An, cum dicet in Pisonem Cicero, cum tibi tota cognatio serraco advehatur, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, destructum volebat, auxisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:3)
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:3)
sed quoniam pluribus modis accipi solet non equidem in omnes eam particulas secabo, quarum ambitiose a quibusdam numerus augetur, sed maxime necessarias attingam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 126:1)
sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 152:4)
augendo enim, quod est infra necesse est extollat id quod supra positum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 163:4)
nam mihi ostendendum est, augendi gratia non tota modo totis, sed etiam partes partibus comparari:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 167:1)
ut aliud crescat aliud augetur, inde ad id, quod extolli volumus, ratione ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 169:4)
sic quoque solet ex alio aliud augeri:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 174:2)
copiam quoque sermonis auget permutando aut mutuando quae non habet, quodque est difficillimum, praestat ne ulli rei nomen deesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 224:2)
virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 286:4)
est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)
nam et commoratio una in re permultum movet et illustris explanation rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio, quae et in exponenda re valet et ad illustrandum id quod exponitur et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 28:1)
tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:1)
personarum ficta inductio vel gravissimum lumen augendi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 31:4)
vox quaedam libera atque etiam augendi causa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION