라틴어 문장 검색

Et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem, ut det, quam a me, ne petam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 11:6)
Omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est, unius ductu et auspiciis dicta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 4:7)
haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 4:9)
egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 3:5)
Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:2)
Itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:2)
Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:3)
in hoc enim positum est et parere dis nec excandescere ad subita nec deplorare sortem suam, sed patienter excipere fatum et facere imperata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:5)
Tunc animus noster habebit, quod gratuletur sibi, cum emissus his tenebris, in quibus volutatur, non tenui visu clara prospexerit, sed totum diem admiserit et redditus caelo suo fuerit, cum receperit locum, quem occupavit sorte nascendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 12:1)
Numquid non sorti suae gratias egit et exilium suum complexus est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:7)
Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 18:1)
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:3)
Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:2)
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:1)
concedo ista alia esse, sed non sortis alterius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 7:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION