라틴어 문장 검색

nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장7)
cohortium alarum legionum hiberna subversa cremataque, iis tantum relictis quae Mogontiaci ac Vindonissae sita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장10)
Legio sexta decima cum auxiliis simul deditis a Novaesio in coloniam Trevirorum transgredi iubetur, praefinita die intra quam castris excederet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장1)
duplicatur flagitium, postquam desertis Bonnensibus castris altera se legio miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장13)
et vulgata captarum legionum fama cuncti qui paulo ante Romanorum nomen horrebant, procurrentes ex agris tectisque et undique effusi insolito spectaculo nimium fruebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장14)
legiones nihil mutato itinere ante moenia Trevirorum considunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장17)
legiones victrices, octava, undecima, decima tertia Vitellianarum unaetvicensima, e recens conscriptis secunda Poeninis Cottianisque Alpibus, pars monte Graio traducuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장9)
quarta decima legio e Britannia, sexta ac prima ex Hispania accitae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장10)
At Iulius Auspex e primoribus Remorum, vim Romanam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam ab ignavis, strenuissimi cuiusque periculo geri, iamque super caput legiones, sapientissimum quemque reverentia fideque, iuniores periculo ac metu continuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장1)
legiones a Novaesio Bonnaque in Treviros, ut supra memoravimus, traductae se ipsae in verba Vespasiani adigunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장13)
qui ubi adventabat furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, legiones in Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장15)
dilectus per Galliam habitos in civitates remittit ac nuntiare iubet sufficere imperio legiones:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장4)
eo rapidius Cerialis, missis in Mediomatricos qui breviore itinere legiones in hostem verterent, contracto quod erat militum Mogontiaci quantumque secum transvexerat, tertiis castris Rigodulum venit, quem locum magna Trevirorum manu Valentinus insederat, montibus aut Mosella amne saeptum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장9)
horum scelere clausas caesasque legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장3)
convertit inde animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis aspectus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION