라틴어 문장 검색

Ipse autem interea propter classem, quam anno superiore fieri imperavit, videndam ad Bononiam civitatem maritimam, ubi eaedem naves congregatae erant, accessit farumque ibi ad navigantium cursus dirigendos antiquitus constitutam restauravit et in summitate eius nocturnum ignem accendit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:1)
Hoc anno Id. Mai.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 218:2)
Crumas rex Bulgarorum, qui Niciforum imperatorem ante duos annos interfecit et Michahelem de Moesia fugavit, secundis rebus elatus cum exercitu usque ad ipsam Constantinopolim accessit et iuxta portam civitatis castra posuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 223:3)
Habitoque Aquisgrani generali populi sui conventu ad iustitias faciendas et oppressiones popularium relevandas legatos in omnes regni sui partes dimisit, Bernhardum regem Italiae, nepotem suum, ad se evocatum muneribus donatum in regnum remisit, cum Grimoaldo Beneventanorum duce pactum fecit atque firmavit, eo modo, quo et pater, scilicet ut Beneventani tributum annis singulis VII milia solidos darent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 227:1)
Harioldus et Reginfridus reges Danorum, qui anno superiore a filiis Godofridi victi et regno pulsi fuerunt, reparatis viribus iterum eis bellum intulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 228:1)
Interea domnus Leo papa anno pontificatus sui vicesimo primo circiter VIII. Kal. Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:1)
Sclaomir Abodritorum rex, ob cuius perfidiam ulciscendam exercitus Saxonum et orientalium Francorum eodem anno trans Albiam missus fuerat, per praefectos Saxonici limitis et legatos imperatoris, qui exercitui praeerant, Aquasgrani adductus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 250:2)
Simili modo et Lupus Centulli Wasco, qui cum Berengario Tolosae et Warino Arverni comite eodem anno proelio conflixit, - in quo et fratrem Garsandum singularis amentiae hominem amisit et ipse, nisi sibi fugiendo consuleret, prope interitum fuit, - cum in conspectum imperatoris venisset ac de perfidia, cuius a memoratis comitibus inmane accusabatur, se purgare non potuisset, et ipse temporali est exilio deportatus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 251:1)
Hoc anno propter iuges pluvias et aerem nimio humore resolutum magna incommoda contigerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:1)
Vinum etiam, cuius parvus proventus eodem anno fuit, propter caloris inopiam acerbum et insuave fiebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:4)
ibique constitutam annis superioribus atque conscriptam inter filios suos regni partitionem recensuit ac iuramentis optimatum, qui tunc adesse potuerant, confirmavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 268:2)
De parte Danorum omnia quieta eo anno fuerunt, et Harioldus a filiis Godofridi in societatem regni receptus;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 274:1)
Quod tamen in eo conventu, quem eodem anno mense Augusto Attiniaci habuit, in praesentia totius populi sui peregit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:2)
Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 293:1)
Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustodunense aere in tempestatem subita mutatione converso ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cuius longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 304:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION