라틴어 문장 검색

Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:13)
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:3)
at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.16)
Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:9)
tibi res antiquae laudis et artem ingredior, sanctos ausus recludere fontis, Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:15)
quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 16:5)
Grandaevis oppida curae et munire favos et daedala fingere tecta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:12)
luctantem Icariis fluctibus Africum mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 15)
nulla decempedis metata privatis opacam porticus excipiebat arcton nec fortuitum spernere caespitem leges sinebant, oppida publico sumptu iubentes et deorum templa novo decorare saxo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 155)
vos Caesarem altum, militia simul fessas cohortes abdidit oppidis, finire quaerentem labores Pierio recreatis antro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 49)
quae simul centum tetigit potentem oppidis Creten, "pater, o relictum filiae nomen pietasque" dixit "victa furore!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2710)
fuit haec sapientia quondam, publica privatis secernere, sacra profanis, concubitu prohibere vago, dare iura maritis, oppida moliri, leges incidere ligno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:3)
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, post ingentia facta deorum in templa recepti, dum terras hominumque colunt genus, aspera bella componunt, agros assignant, oppida condunt, ploravere suis non respondere favorem speratum meritis, diram qui contudit hydram notaque fatali portenta labore subegit, comperit invidiam supremo fine domari, urit enim fulgore suo, qui praegravat artis infra se positas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 12)
non defuisse masculae libidinis Ariminensem Foliam et otiosa credidit Neapolis et omne vicinum oppidum, quae sidera excantata voce Thessala lunamque caelo deripit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 58)
dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION