라틴어 문장 검색

ac primo boves ipsos, mox agros, postremo corpora coniugum aut liberorum servitio tradebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장4)
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장7)
Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae pro praetore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia peditumque et equitum auxiliarium delectos accivit ac simul utrumque exercitum Rheno devectum Frisiis intulit, soluto iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis rebellibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장1)
ad hoc senatus praescripserat, duas quisque faenoris partis in agris per Italiam conlocaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장2)
ita primo concursatio et preces, dein strepere praetoris tribunal, eaque quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium mutari quia faeneratores omnem pecuniam mercandis agris condiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장4)
neque emptio agrorum exercita ad formam senatus consulti, acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장8)
adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artabanus contulerat, dedit spatium exuendi pacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장2)
multos militia, quosdam exercendo agros tolerare vitam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장6)
Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장1)
et natio Frisiorum, post rebellionem clade L. Apronii coeptam infensa aut male fida, datis obsidibus consedit apud agros a Corbulone descriptos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장3)
Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem adipiscitur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis venis argenti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장5)
sed capta in transitu urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장2)
ipsi manus propria pedites, eques e Sarmatis Iazugibus erat, impar multitudini hostium, eoque castellis sese defensare bellumque ducere statuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장6)
igitur degressus castellis Vannius funditur proelio, quamquam rebus adversis laudatus quod et pugnam manu capessiit et corpore adverso vulnera excepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장2)
secuti mox clientes et acceptis agris in Pannonia locati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION