라틴어 문장 검색

At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, uel cum cibo uinum bene dilutum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 2:1)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:3)
Tum hoc ego puto temptandum, quom parum cibus semel et post febrem datus prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 2:4)
Illud satis conuenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie paruum cibum dandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:4)
si inpares, post grauiorem, cibum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 3:5)
Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:1)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:6)
Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 13장 1:3)
Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 2:1)
Si uero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in uetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:1)
si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:4)
deinde post febrem modicum cibum sumere, uini quadrantem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 1:6)
eodem modo sumere cibum et uinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:5)
deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:3)
postero die, cum satis quieuerit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine uino, tertio die abstinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION