라틴어 문장 검색

necesse est ut solem, qui moderatur nostra moderantes, omnium quae circa nos geruntur fateamur auctorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 3:2)
Cum ergo sint huiusce sideris, id est solis, duo maximi effectus, alter quo calore temperato iuvat mortalium vitam, alter quo iactu radiorum nonnumquam pestiferum virus inmittit, duo eademque cognomina circa singulos effectus propriis enuntia­tionibus signant, appellantes deum Ἰήϊον atque Παιᾶνα:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 16:1)
Apollo Ἐλελεὺς appellatur ἀπὸ τοῦ ἐλίττεσθαι περὶ τὴν γῆν , quod aeterno circa terram meatu veluti volvi videtur, ut ait Euripides:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 46:1)
Eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 11:1)
Similiter Phryges fabulis et sacrorum administra­tionibus inmutatis circa Matrem Deum et Attinem eadem intellegi praestant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 7:1)
eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem vertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:3)
Bona verba quaeso, Praetextatus ait, circa reverentiam tantum Socraticae maiestatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 4:1)
Nec Q. Ciceroni fratri circa similem mordacitatem pepercit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 4:1)
Urbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis iuvenem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 6:1)
Nunc, quoniam purificationem ad sacra superorum pertinentem deorum in Virgiliana observatione monstravimus, videamus utrum et circa inferorum deorum cultum proprietatem moris idem poeta servaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 5:1)
multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo vexatam, sed semper eodem manere saxo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:2)
Et de luxu quidem illius temporis circa marinas copias dicere institueram:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 3:1)
Est inter pathe et pudor, ut circa Deiphobum — pavitantem et dira tegentem Supplicia.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 4:1)
et circa Cassandram ex modo:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 21:1)
et circa Agamemnonem a patria:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION