라틴어 문장 검색

mylae, proximum oppidum, ita munitum ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 579:1)
censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 183:1)
ubi prope Inachum amnem castris positis, cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam venturos, clausas portas atque ipsa ea nocte qua venerat receptum Romanum praesidium cum C. Popilio legato invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 242:1)
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
clauserant enim Chii portas ignari, qui fugerent aut sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 350:2)
per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 554:1)
nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 561:3)
horum ferocia vocem Euandri clausit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 566:3)
hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem ut mortem servituti praeponerent hortantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 307:1)
pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros - trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem - , et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 359:1)
L. Pauli triumpho portae claudentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 482:1)
structuris vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissipantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장10)
nec solum refert, quis pes claudat, sed claudentem quis antecedat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 351:4)
alii Ianum mundum accipiunt, cuius caulae ideo in pace clausae sunt, quod mundus undique clausus est, belli tempore aperiuntur, ad auxilium petendum ut pateant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6106)
Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, transmissiones tuae paradisus (Cant.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION