라틴어 문장 검색

subaudien- dum 'talis cultura'. ceterum et oliveta coluntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4204)
sic paulo post "rura mihi" pro 'cuilibet', sic in primo "non illa quisquam me nocte per altum ire", in tertio "nec mihi tunc molles sub divo carpere so- mnos". et hoc est, quod dicit Horatius in arte poetica "hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4753)
nam Alpheus fluvius est Elidis, quae civitas iuxta Pisas est, in qua colitur Olympicus Iup- piter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 195)
nec mihi displiceat litotes figura, id est valde placeat, ut "munera nec sperno". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 561)
qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum morsibus dilaceraverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2682)
qui spretus pavit pe- cora candidissima et sic eam in suos inlexit amplexus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3913)
quis enim agrum non sperneret nulli rei aptum, non vitibus aut frumentis vel pascuis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12710)
alii Corycium non natione, sed peritia, quod haec gens studiose hortos colat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 12713)
Cicones autem Thraces mulieres sunt, quae ab Orpheo spretae carpsere eum per Liberi sacra simulata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5192)
potest et 'spretae quo munere' id est matrimonii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5197)
"In pace etiam non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur, ut in pluribus nescias, utrum sit eorum detestanda pravitas an optanda felicitas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:20)
"Cum igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius antistitem veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles habere vel reges!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:1)
"Inde adeo per universa imperia, provincias, oppida videmus singulos sacrorum ritus gentiles habere et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium, universa Romanos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:2)
"Sic eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitus occupavit, sic imperium suum ultra solis vias et ipsius oceani limites propagavit, dum exercent in armis virtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium capti colunt deos, quos alius iam sprevissct iratos, et per Gallorum acies mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati, dum captis in hostilibus moenibus adhuc ferociente victoria numina victa venerantur, dum undique hospites deos quaerunt et suos faciunt, dum aras extruunt etiam ignotis numinibus et Manibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:3)
"Sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasimenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, sprevit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repetamus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION