라틴어 문장 검색

ceterum et senatum litteris certiorem fecit obsideri a Liguribus L. Aemilium, et M. Claudio Marcello, cuius proxima inde provincia erat, scripsit ut si videretur ei exercitum e Gallia traduceret in Ligures et L. Aemilium liberaret obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 299:2)
Romae magnam trepidationem litterae Baebii fecerunt, eo maiorem quod paucos post dies Marcellus, tradito exercitu Fabio Romam cum venisset, spem ademit eum qui in Gallia esset exercitum in Ligures posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohibentibus coloniam Aquileiam deduci:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 303:1)
libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 351:2)
Libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 352:1)
M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 408:2)
et testes existebant qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:2)
censorum inde comitia habita:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 538:2)
comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 540:1)
secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Volso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 672:1)
ex S.C. in comitio exusti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha8)
sedato tandem Histrico tumultu senatus consultum factum est ut consules inter se compararent uter eorum ad comitia habenda Romam rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 58:1)
per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum causa Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 74:1)
Comitia deinde habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 82:1)
pontifex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 147:1)
in eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 147:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION