라틴어 문장 검색

si prodesse tuis pauloque benignius ipsum te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 174)
sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres heredem alterius velut unda supervenit undam, quid vici prosunt aut horrea?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 292)
"quid proderat ditasse Paelignas anus velociusve miscuisse toxicum?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1724)
nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:26)
prodest quorum in locum ac numerum pervenire velis ab iis ipsis illo loco ac dignum numero putari.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 5:3)
si adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum proderunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 7:5)
ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 1:1)
sed tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 6:5)
prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, quod eius consequi possis, si abs te non sit rogatum et valde ac diligenter rogatum.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 14:2)
sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 28:3)
nam si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 70:2)
agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non ut ceteras artes, cum perceptae sint, sed cum discatur, existimant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 365:2)
expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam scribere de integro iuberem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 57:2)
sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco sit sapienter usus aut contra.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 102:1)
Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION