라틴어 문장 검색

Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:9)
Baptizare autem uel enixam mulierem, uel hoc quod genuerit, si mortis periculo urguetur, uel ipsam hora eadem, qua gignit, uel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo modo prohibetur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:22)
Siquidem congregato contra inuicem exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se ad tempora meliora.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:4)
Qui cum Finano confligens, multos quidem correxit, uel ad solertiorem ueritatis inquisitionem accendit, nequaquam tamen Finanum emendare potuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.9)
"At tu, qui venerem docuisti vendere primus, Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 437)
Lucra petens habili tauros adiungit aratro Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia ventis Ducunt instabiles sidera certa rates:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 95)
a miseri, quos hic grauiter deus urget!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 145)
Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue, iusta pari premitur ueluti cum pondere libra, prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa, qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque, instabilis natat alterno depressior orbe.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae14)
hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:1)
A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitum magnis copiis peditum equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 201:1)
volscus effusis ad primum impetum missilibus telis saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 705:1)
tum ancipiti malo urgente a proelio ad preces versi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent Ab consule ad dictatorem ire iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 308:1)
hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit, incruentam victoriam rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 188:2)
secuta peditum acies ingenti vi conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 200:2)
legiones impetu ingenti confligunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION