라틴어 문장 검색

fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)
quos lupa nutrit, perdere cognatae sustinuere manus, constitit et cauda teneris blanditur alumnis et fingit lingua corpora bina sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권266)
ex vero positum permansit Equirria nomen, quae deus in Campo prospicit ipse suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권559)
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca, quae dederat nulli colla premenda iugo, idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est, quemque notes oculis, angulus omnis abest, tum, memor imperii sortem consistere in illo, consilium multae calliditatis init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권236)
"hic status in caelo multos permansit in annos, dum senior fatis excidit arce deus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권18)
"quo postquam ventum est, consistite!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권49)
"et matri et vati paret Nonacrius heros inque peregrina constitit hospes humo, sacraque multa quidem sed Fauni prima bicornis has docuit gentes alipedisque dei."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권51)
Illic et nebulas, illic consistere nubes iussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:3)
Quo simul acclivi Clymeneia limite proles venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:1)
Placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:10)
sperantemque sibi non falsae praemia linguae inter aves albas vetuit consistere corvum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:5)
vidit euntes, nostraque fallaci veneratus numina vultu Mnemonides (cognorat enim), consistite dixit, nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem (imber erat) vitare meo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:5)
iuvat esse sub undis et modo tota cava submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, saepe super ripam stagni consistere, saepe in gelidos resilire lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:28)
Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 4:1)
conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum consistuntque iugis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION