라틴어 문장 검색

est etiam magnis Heliconis montibus arbos floris odore hominem taetro consueta necare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:7)
Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:1)
nec refert utrum nos in loca deveniamus nobis adversa et caeli mutemus amictum, an caelum nobis ultro natura corumptum deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, quod nos adventu possit temptare recenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:12)
nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, quo prius hic populus semper consuerat humari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:9)
Quod autem diximus extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scribi, consuetum id veteribus fuit, ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicut praefiscine et praefiscini, proclive et proclivi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 21:1)
a sexto decimo igitur coepta in quartum decimum desinunt, quo solo fieri ante consueverant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 23:3)
Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia veteres an pro circum ponere consuerunt, ut Cato in Originibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:3)
Eadem opinio sospitalis et medici dei in nostris quoque sacris fovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:3)
Apollo Medice, Apollo Paean.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:5)
Is Hortensius platanos suas vino irrigare consuevit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:1)
Et scyphos quidem cantharosque, consueta vulgi nomina, ferendum si transeant, sed de carchesiis cymbiisque quae apud Latinos haud scio an umquam reperias, apud Graecos autem sunt rarissima, non video cur non cogantur inquirere quid sibi nova et peregrina nomina velint.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 2:2)
Si qua vero pars corporis aegrescat, in ipsam quasi infirmiorem ultima illa quae diximus retrimenta labuntur, et hinc nascuntur morborum causa quae ῥεύματα medicis vocare mos est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 24:1)
Secundum, si bene recordor, exemplum est solere medicos aegris simplicem cibum offerre, non varium:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:1)
Et alios quidem medicos idem dicentes semper audivi, vinum inter calida censendum, sed et nunc Eustathius, cum causas ebrietatis attingeret, praedicabat vini calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 1:2)
Ideo consuetis etiam iste agitatus innoxius est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION