라틴어 문장 검색

ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 577:1)
Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 11:1)
nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas nec ita operimentis plurimis involutas, ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 7:2)
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:2)
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:6)
Calor autem adiuvat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장14)
Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 5:2)
Et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adurat, omnia folia decerpere expedit, et ita crassis arundinibus, quae ab una parte nodos integros habeant, velut pileis induere, atque a frigore et gelicidiis teneras adhuc virgas tueri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION