라틴어 문장 검색

Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conversatione dimissis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 138:1)
Nempe medicus primo in levibus vitiis temptat non multum ex cotidiana consuetudine inflectere et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem imponere ac valetudinem tantum mutata vitae dispositione firmare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:1)
Ista non potest ratio vincere, consuetudo fortasse et adsidua observabo extenuat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 22:2)
plurimum potest consuetudo, quae si gravis est, alit vitium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:2)
haec enim castigatio consuetudinem efficiet non facile credendi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:3)
Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 141:1)
Facient quidem nos delicatos et in malam consuetudinem inducent nihil contra voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:2)
et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:5)
Quicquam ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 208:2)
Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit;
(세네카, De Providentia, book 1 51:2)
Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere - et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat - , sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:2)
Tam malorum quam bonorum longa conversatio amorem induit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:3)
Nam si omnem conversationem tollimus et generi humano renuntiamus vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni studio carentem inopia rerum agendarum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 42:1)
deinde ubi non indignari illa sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet, consuetudo facile.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 90:3)
Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quae eum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION