라틴어 문장 검색

est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem, ut sibi mori liceat, postulare, ut in illa controversia, qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat, ut militia vacaret ex lege quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in deseruit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 131:1)
ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi, ambulandi, sedendi, iacendi vices sunt, nihilque eorum pati unum diu possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 191:2)
et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 224:1)
Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장6)
si ista, cuiuscumque modi sunt, quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vostris otium praebere voltis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장10)
At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장52)
frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장11)
ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장3)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)
Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 7:2)
nec tantum mutat, sed redit et in ea, quae deseruit ac damnavit, revolvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 4:3)
movere vult turbam et inconsultas aures inpetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 4:3)
Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 11:5)
Tacete, favete et praebete vos curationi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 10:1)
Triginta tamen dies in carcere et in expectatione mortis exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socraten daret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION