라틴어 문장 검색

Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:4)
Ante omnia autem demitti specillum in fistulam conuenit, ut quo tendat et quam alte perueniat, scire possimus, simul etiam protinus umida an siccior sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 37:3)
cuius si plus fertur quam quod simplici spatio conuenit, plures sinus esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 39:4)
Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:1)
Sed ante tonderi ad cutem conuenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fouere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:2)
sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 26:6)
Verum in basilico quoque collyrio conuenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 58:2)
In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:4)
In quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum ualent, ferro adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:2)
Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:6)
Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 3:4)
itaque etiam tum id extrahi convenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:7)
Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:6)
quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 4:2)
ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION