라틴어 문장 검색

Illa vero scommata directa laetitia eum in quem dicuntur infundunt, si virum fortem vitupere quasi salutis suae prodigum et pro aliis mori volentem, aut si obieceris liberali quod res suas profundat minus sibi quam aliis consulendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:1)
Te enim, Disari, convenio, ut quaerendum mihi occurrit absolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 14:3)
Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et humoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:3)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Scissa dum redit, iam non directo ictu sed undique versum incurrit liniamenta simulachri:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:4)
quibus si occurris obvius, expecto quid referas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 4:4)
Genuinum lumen e pupula, quacumque eam verteris, directa linea emicat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:1)
et si faciem verteris ut circumspicias, utrobique acies videndi directa procedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:3)
quorum indago fideliter deprehendit directam ab oculis aciem per planum contra aspicientibus non pergere ultra centum octoginta stadia, et inde iam recurvari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:2)
maiorque ferusque Mentibus occurrit, victoque immanior hoste.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:47)
occurrat Iberis Alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:36)
tu mente labantem Dirige me, dubium certo tu robore firma:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:6)
Ventus ut amittit vires, nisi robore densae Occurrant silvae, spatio diffsus inani:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:33)
Dirigit huc puppim miseri quoque dextra Telonis, Qua nullam melius, pelago turbante, carinae Audivere manum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION