라틴어 문장 검색

sed cum sit continuatum iis quae sequuntur, quanquam natura ipsa divisa sunt, nova postulat, inaudita desiderat, salvus est cursus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 327:3)
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
itaque fere incisa et membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 380:8)
historia non finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 386:2)
haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:4)
narratio fere atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:1)
num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 6:1)
et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo et occurreret ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 8:1)
adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 121:2)
cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 142:2)
peius enim quaeritur retrorsus, quia, dum illa desideramus, ab allis avertimur, et ex memoria potius res petimus quam ex materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 232:1)
praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:1)
nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 107:2)
quare vocem deliciis non molliamus, nec imbuatur ea consuetudine, quam desideratura sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 171:1)
ornata est pronuntiatio, cui suffragatur vox facilis, magna te, beata, flexibilis, firma, dulcis, durabilis, clara, pura, secans aëra et auribus sedens (est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate), ad hoc velut tractabilis, utique habens omnes in se qui desiderantur sinus intentionesque et toto, ut aiunt, organo instructa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 187:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION