라틴어 문장 검색

inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:6)
opulento homini hoc servitus dura est, hoc magis miser est divitis servos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 18)
ipse dominus dives, operis et laboris expers, quodcumque homini accidit libere, posse retur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 110)
ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 361)
Tum igitur tu dives es factus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2107)
Etiam nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives absente ero solus mihi talentum argenti soli adnumeravit et mihi credidit, nequest deceptus in eo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4203)
an te id exspectare oportet, si quis promittat tibi te facturum divitem, si moriatur mater sua?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 138)
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 171)
Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 212)
nemini credo qui large blandust dives pauperi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 235)
Venit hoc mihi, Megadore, in mentem, ted esse hominem divitem, factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 294)
namque hoc qui dicat quo illae nubent divites dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 57)
sed divesne est istic Theotimus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3159)
Istuc sapienter saltem fecit filius, cum diviti homini id aurum servandum dedit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3175)
[Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2111)

SEARCH

MENU NAVIGATION