라틴어 문장 검색

In quo concilio, etsi opinabantur nonnulli quod consultissimum foret res in Hibernia primum consistituere, illamque regionem pro belli sede deligere, eoque regem ipsum Henricum necessitate belli compulsum pertrahere (ex cuius absentia sperabant haud parvos motus et mutationes in Anglia secuturos), nihilominus quia regnum Hiberniae inopia laborabat unde exercitum alere et militibus Germanis stipendia solvere nullo modo possent, quia etiam studia et vota Hibernicorum atque generaliter militum (qui in statu rerum tumultuario potius duces suos regere quam ab illis regi consueverunt) magno impetu et cupiditate multa ferebantur spoliis regni Angliae se ditandi, in eam sententiam itum est ut copias suas quanta fieri posset celeritate in Angliam transferrent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:27)
Itaque postquam mandasset ut delectus militum in utrisque partibus haberentur, et duos constituisset strategos Iasparum ducem Bedfordiae et Ioannem comitem Oxoniae (in animo habens etiam in propria persona adesse ubi occasiones eius praesentiam maxime requirerent), nullam tamen eo ipso tempore invasionem expectans (cum hyems iam adulta esset) iter suum instituit versus Suffolciam et Norfolciam, ut eas provincias confirmaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:31)
Rex per hoc iam certus procellam istam non diruptam iri, sed in unum locum casuram, copias satis amplas coegerat, atque ipse, assumptis etiam duobus quos delegerat stategis (nempe duce Bedfordiae et comite Oxoniae) Coventriam usque, manum cum iis conserturus, advenerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 12:6)
universos autem duces in acie cecidisse, nempe comitem Lincolniae, comitem Kildariae, Franciscum dominum Lovellum, Martinum Swartum, et Thomam Broughtonum, omnes fortiter praeliantes nec terga vertentes aut retro cedentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:13)
Dux Britanniae aevo confectus et lethargus, et mercenariis consiliariis innitens, duarum tantum filiarum parens, ex quibus altera valetudinaria erat, nec diu susperstes futura.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:5)
At Carolus in ipso aetates flore et robore iam erat, et populus regni Franciae pro ratione eius temporis bellici copiis, tam quoad duces quam quoad milites, satis instructus, viris militaribus qui in bellis Burgundicis meruerant nondum absumptis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:6)
Erat ei insuper praebita occasio pulchra et speciosa quae ambitionem suam tegeret et belli ansam adversus Britanniam porrigeret, eo scilicet nomine quod dux Britanniae ducem Aurelianensem et alios ex nobilitate Franciae (qui contra regem Carolum arma sumpsissent) ad se recepisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:10)
Quocirca rex Carolus, de bello Britanniae inferendo certus, satis cognoverat a nullo tam potenter sibi opponi posse quam ab Henrico (sive ratione status permoto ne regnum Franciae in nimiam potentiam excresceret, sive gratitudine quaddam adducto, quod ipse duci etiam Britanniae non minus quam sibi ob eius in rebus suis adversis merita obstrictus fuisset) si modo ille patribus se adiungere vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:11)
Post istam insinuationem, ac deinde gratulationem regi ob victoriam suam in rebelles factam, ad rem de qua missi erant pervenerunt, significantes Henrico regem suum compulsum esse ad iustum contra Britanniam bellum, quod dux rebelles suos et hostes declaratos recepisset et auxiliis iuvasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:16)
Non esse eos humiles aut calamitosos supplices qui in Britanniam ad auxilia imploranda aufugerint, sed tam eminentes viros ut liquido pateret consilia eorum non ad fortunarum propriarum praesidium, sed ad regis fortunas infestandas et invadendas spectare, cum caput eorum esset dux Aurelianensis, primus regii sanguinis princeps et persona ab ipso rege secunda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:17)
Imo bellum hoc magis rebellium suppressionem sapere quam bellum cum hoste legitimo, cum res huc redierit quod subditi regis proditores a duce Britanniae, regis feudatario, protegerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:20)
Sed quomodocunque se res haberent quoad obligationis respectum quem rex duci Britanniae debere videretur, tamen regem suum adduci non posse ut crederet regem Henricum ab eo quod iustum est declinaturum, aut in causam tam iniquam descensurum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:25)
Regem Galliae et ducem Britanniae duos esse viros quibus ante omnes plurimum deberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:5)
Sed spes has fovebat rex, quod partim negligentia (quae Gallis vulgo imputari solet), partim viribus ducatus Britanniae propriis, quae parvae non erant, praecipue autem ob potentem factionem ducis Aurelianensis in regno Galliae (qui plurimis modis motus in Gallia intestinos suscitare possit ad regis Galliae consilia circa Britanniam discutienda), postremo autem ob potentiam Maximiliani, qui ei erat rivalis, res aut ex sese solvi aut ad pacem flecti posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:21)
eique etiam in mandatis dedit ut, si res Galliae tractatum pacis inire non abnueret, in Britanniam quoque ad ducem proficisceretur, tractatumque pacis utrinque ad maturitatem perduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION