라틴어 문장 검색

) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장11)
qui ubi excepere pugnam, pellunt hostem, dein pelluntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장2)
haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat, quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 368:1)
mox ipsi pulsi ab illis quos ante pepulerant, insulam vicinam Italiae occupaverunt et eam Sicaniam a gentis nomine, Siciliam vero a ducis nomine dixerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3289)
exuvias pulsaeve tropaeum exuvias occisae, pulsae tropaeum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7901)
- sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:3)
Proinde Alamanni, pulsis disiectisque equitibus nostris, primam aciem peditum incesserunt, earn abiecta resistendi animositate pulsuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 42:1)
inde excursiones in vicem fieri et, cum pulsos indignatio accenderet, plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 137:2)
casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION