라틴어 문장 검색

imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 296:1)
quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 335:4)
erret, ut opinor, non enim sonus est conflictio sed ex conflictione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:2)
nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 147:2)
quo solvitur quaestio supra tractata, manifestumque est errare eos, qui nunquam oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 191:2)
in quibus ut erraverim, legentes tamen non decepi, indicata et diverse opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 220:4)
dum stat acies, multi res consilii atque artis est, ut errantem adversarium et ire quam longissime cogas, ut vana interim spe . ideo quaedam bene dissimulantur instrumenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 238:1)
nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:1)
sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 181:3)
In quo vitio cavendo non mediocriter errare quidam solent, qui omnia quae sunt in usu, etiamsi causae necessitas postulet, reformidant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 41:2)
ac si necesse est in alteram errare partem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 27:2)
id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 154:3)
potest enim videri satis emendatus, qui in odium eorum, in quibus erraverat, ipse conversus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 82:4)
ita, quamlibet multa sint, quorum meminisse oporteat, fiunt singula conexa quodam choro, nec errant coniungentes prioribus consequentia solo ediscendi labore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION