라틴어 문장 검색

et huius fama seditionis et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab Romana societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 492:1)
id tantam inter ipsos, qui paulo ante eos exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit, ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 72:2)
nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum dedissent avidosque caedis milites e castris hostium imperio ac minis expulissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 200:1)
neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo novis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 309:1)
trepidi magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe reciperandae arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 347:1)
in hunc transverso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 394:2)
iam gaudium invidia quadam miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos avertisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 539:1)
vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 557:1)
sed eos talia molientis Gallorum ingens exercitus finis ingressus paulisper a proposito avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 123:2)
ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati, auctores concilia Etruriae populorum de petenda pace haberi, totam belli molem in Samnium averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 171:1)
Claudio consulibus P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 205:2)
omnes Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae vestrae sunt, quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus expulistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 217:3)
avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 291:1)
bis avertere Gallicum equitatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 395:1)
hinc fuga coepta totam avertit aciem Romanam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 516:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION