라틴어 문장 검색

Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes, animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis - est enim arduum - , docebis carere omni malo mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 26:1)
in qua disputationem habitam non quasi narrantes exponimus, sed eisdem fere verbis, ut actum disputatumque est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 9:6)
sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur - , is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:3)
his autem libris exposita sunt ea quae a nobis cum familiaribus nostris in Tusculano erant disputata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:5)
expones, quae spectet, florida et varia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:3)
itaque expositis tridui disputationibus quartus dies hoc libro concluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 7:6)
quae cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:5)
Earum igitur perturbationum, quas exposui, variae sunt curationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 59:3)
Persarum a Xenophonte victus exponitur, quos negat ad panem adhibere quicquam praeter nasturcium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 99:2)
Vel qui Niliaca monstravit arundine pictos Consociare sonos, oculisque exponere Voces;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 3:6)
Quoniam nihil refert utrum filorum puncta K, L, D affixa sint vel non affixa ad planum rotae, pondera idem valebunt ac si suspenderentur a punctis K & L vel D & L. Ponderis autem A exponatur vis tota per lineam AD, & haec resolvetur in vires AC, CD, quarum AC trahendo radium OD directe a centro nihil valet ad movendam rotam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 17:5)
& si vis ponderis p deorsum tendens, exponatur per lineam pH, resolvi potest haec in vires pN, HN.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 18:3)
Sed & veritas comprobata est a D. Wrenno coram Regia Societate per experimentum Pendulorum, quod etiam Clarissimus Mariottus Libro integro exponere mox dignatus est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:6)
errore sensibili, tanta erit ac si in vacuo cecidisset de loco T. Exponatur igitur haec velocitas per chordam arcus TA.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:14)
Tollatur corpus B & inveniatur locus v, a quo si corpus A demittatur & post unam oscillationem redeat ad locum r, sit st pars quarta ipsius rv sita in medio, & per chordam arcus tA exponatur velocitas quam corpus A proxime post reflexionem habuit in loco A. Nam t erit locus ille verus & correctus ad quem corpus A, sublata aeris resistentia, ascendere debuisset.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION