라틴어 문장 검색

neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 30:4)
quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam neque assensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem approbationemque praecurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:3)
qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:4)
amicitia res plurimas continet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:11)
cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:1)
huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta, Demades aliique plures.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 2:1)
quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquen- tem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audi- verit et scribat de mortuo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장1)
et hercules eae quidem exstant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:1)
quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione quod sit antiquius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 18장2)
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:2)
- sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo- quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:2)
Mummii fratres, quorum exstant amborum orationes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장2)
significabat enim non prudentiam solum, sed quod maxime rem continebat, fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 3:2)
Exstat eius peroratio, qui epilogus dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 3:4)
exstat in eam legem senior, ut ita dicam, quam aetas illa ferebat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION