라틴어 문장 검색

Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis combustis, redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus, autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus assuetos, commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Savariam poterat, quamvis eo invalidam tempore, assiduisque malis afflictam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 14:1)
Cumque membris incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi quae ferebant, usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 2:2)
Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque ad maritimos tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 8:1)
Itidemque Britannos, catervas superfusorum hostium non ferentes, spe meliorum assumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 9:1)
Africam deinde malo repentino perculsam, discriminibus magnis exemit, cum voracis militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 10:2)
Aviditas plus habendi, sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia, exundavit in hoc principe flagrantius adulescens, Quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id affirmando quod ut ille post Gallienum, et lamentabilis rei publicae casus, exinanito aerario, torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades, magnitudine indigens impensarum, ut militi supplementa suppeterent et stipendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 8:1)
Et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes, absque sui permissu principem alium institutum, postea tamen sollicitudine discussa vixere securius, quod ille (ut erat benivolus et pius) consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 6:1)
Sueridus et Colias, Gothorum optimates, una cum suis prius recepti, cur rebellaverint, et caesis Hadrianopolitanis, Fritigerno se adiunxerint, ad diripiendas Thracias conversi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장1)
Quod civitatis magistratus ferens indigne (succensebat enim eisdem ob rem suam in suburbano vastatam) imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est , productam, in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius (ut statutum est) pericula omnibus minabatur extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 2:2)
Qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia minui deberet hostilis, ad id quod erat perniciosum intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte compertas, sed impares plebi immensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 2:1)
Hi numeri nondum experti, quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ut in locis desertis et solis inclusos, nusquam reperientes exitum, diuturna consumeret fames, et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 3:1)
Inter quae Valens audito lugubri bellorum direptionumque eventu, Saturninum equestris exercitus ad tempus cura commissa, suppetias Traiano ferentem misit et Profuturo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 3:1)
conversus illuc cum exercitu imperator, eadem qua antea fortitudine, semitas ducentes ad ardua quaeritabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 16:2)
praeclarae indolis adulescens, facundus et moderatus et bellicosus et clemens, ad aemulationem lectorum progrediens principum, dum etiam lanugo genis inserperet speciosa, ni vergens in ludibriosos actus natura, laxantibus proximis, semet ad vana studia Caesaris Commodi convertisset, licet hic incruentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 18:2)
Gratianus A. ad patruum Valentem properat, ei contra Gothos laturus auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION