라틴어 문장 검색

quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 1:1)
valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:7)
quid adferebat festinationis quod heres erat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 1:3)
primum magnitudo periculi summo timore hominem adficit, quod uno iudicio de fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus saepe ei venit in mentem potestatis quam aequitatis tuae, propterea quod omnes quorum in alterius manu vita posita est saepius illud cogitant, quid possit is cuius in dicione ac potestate sunt, quam quid debeat facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 1:1)
sic cogitabam, cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus timore prolaberer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:2)
quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 2:1)
cum cupiditatis dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam dura servitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장7)
iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장10)
medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:2)
vel delphinus, ut Arionem Methymnaeum, vel equi Pelopis illi Neptunii, qui per undas currus suspensos rapuisse dicuntur, excipient te et quo velis perferent, omnem omittat timorem, sic urguentibus asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugiendum, tu vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:4)
quasi vero atra bili solum mens ac non saepe vel iracundia graviore vel timore vel dolore moveatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:14)
atqui, in quem cadit aegritudo, in eundem timor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:3)
veri simile est igitur, in quem cadat aegritudo, cadere in eundem timorem et infractionem quidem animi et demissionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:6)
timor igitur ab his aegritudinem potuit repellere, ratio ab sapienti viro non poterit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 66:6)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION