라틴어 문장 검색

Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas.
(세네카, 행복론, Liber VI 139:4)
Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur :
(세네카, 행복론, Liber VII 131:1)
Amicissimum fidelissimumque habuit, heres solus illi fuit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 61:6)
Placido tranquilloque regi fida sunt auxilia sua, ut quibus ad communem salutem utatur, gloriosusque miles (publicae enim securitati se dare operam videt) omnem laborem libens patitur ut parentis custos ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 79:1)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiviso transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 132:1)
longior fideliorque est memoria voluptatum quam praesentia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 59:4)
Ex hoc puta genere sapientem eorum, qui exercitatione longa ac fideli robur perpetiendi lassandique omnem inimicam vim consecuti sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 51:2)
In senatu flentem vidimus Fidum Cornelium, Nasonis Ovidii generum, cum illum Corbulo struthocamelum depilatum dixisset ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 88:2)
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
etenim quid est stultius quam hanc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab aegra ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 101:4)
Quos populus Romanus fideliores habet socios quam quos habuit pertinacissimos hostes ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:5)
Haec res sua in reges arma convertit fidissimosque eo compulit, ut de morte eorum cogitarent, pro quibus et ante quos mori votum habuerant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 182:2)
In domibus, in spectaculis, in conviviis bonum contubernalem, fidelem amicum, temperantem convivam agat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 47:7)
Nihil tamen aeque oblectaverit animum, quam amicitia fidelis et dulcis.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION