라틴어 문장 검색

ego tantam vim non tribuo sapientiae contra dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 18:3)
O Pa/tricoles inquit, ad vo/s adveniens au/xilium et vestra/s manus Peto/, prius quam oppeto/ malam pestem ma/ndatam hostili/ manu, * * * Neque sa/nguis ullo po/tis est pacto pro/fluens consi/stere, Si qui/ sapientia/ magis vestra mo/rs devitari/ potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 38:6)
Sed adhuc de consuetudine exercitationis loquor, nondum de ratione et sapientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:2)
in quo vero erit perfecta sapientia - quem adhuc nos quidem vidimus neminem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:2)
neque enim illum, quem facile tulerant, ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:3)
accedunt etiam poëtae, qui cum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, audiuntur leguntur ediscuntur et inhaerescunt penitus in mentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:1)
Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:3)
ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:4)
sed haud scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines χρησίμουσ appellant, id est tantum modo utilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:2)
nam est innocentia adfectio talis animi quae noceat nemini) - reliquas etiam virtutes frugalitas continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:5)
sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit, quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:1)
reliqua igitur et quarta virtus sit ipsa frugalitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:3)
frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:1)
et nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:7)
neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel maxime sapientiae fungitur munere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION