라틴어 문장 검색

Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:5)
Sed, sive et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur, sive vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini, certe istum virum bonum non facile reperimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:1)
LABEO in libro De Duodecim Tabulis secundo acria et iudicia de furtis habita esse apud veteres scripsit, idque Brutum solitum dicere, et furti damnatum esse qui iumentum aliorsum duxerat quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat quam in quem locum petierat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 2:1)
Sed meminisse debemus, secundum ea quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse, sola mente atque animo ut furtum fiat adnitente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 24:1)
Graeci, ut ille, dicunt ἀναφέρει. hic furto fervidus instat scilicet Euryalus, qui saeviebat latenter, ut sit 'furto' nocturno proelio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3483)
doli circum haec demum f. i. circa vincula novissime eius desinent doli, id est formarum varietas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3991)
Fac mihi inuidiam, prode furtum meum, age magistratui tamen isti gratias quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoueri non iussit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Fur contione prohibeatur. Quidam cum diuitem proditionis postulasset, noctu parietem eius effodit et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae sustulit. damnatus est diues. accusator contionari cum uellet a magistratu prohibitus agit iniuriarum. 1:4)
in illo priore, ubi dolus malus additur, sive consilium inissem, sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 2:3)
nam, quemadmodum dicimus, non feci furtum, non accepi depositum, non commisi adulterium, ita, non est hoc furtum, non est hoc depositum, non est hoc .
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 129:4)
Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur, enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum includere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 3:2)
aut certe risit intellegens Iunonis dolos oblique accusari a Venere, ut est 'quae te, genitor, sententia vertit' et 'unius ob iram prodimur', sicut alibi atque dolis risit Cytherea repertis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2546)
Audito itaque ibidem, in urbe Caiphas, dolo et versutia Tankradi, quae fiebat consensu Dagoberti patriarchae, Baldewinus vir illustris et providus, Hugonem de Falckenberg, et Robertum episcopum civitatis Rames vel Rama, super his compellat, eosque ex consilio suorum Jerusalem sine dilatione direxit, ut praevenirent universum dolum, metuens ne turrim David et regnum Jerusalem aliqua perfidia seu promissione pecuniae amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 72:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION