라틴어 문장 검색

Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
(불가타 성경, 호세아서, 6장4)
quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
(불가타 성경, 호세아서, 6장6)
Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.
(불가타 성경, 호세아서, 9장11)
De vitulo Bethaven trement habitatores Samariae; quia luget super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in gloria eius; vere migrabit ab eo.
(불가타 성경, 호세아서, 10장5)
Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem; innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
(불가타 성경, 호세아서, 10장12)
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.
(불가타 성경, 호세아서, 11장4)
" Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ".
(불가타 성경, 호세아서, 12장7)
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장7)
Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel.
(불가타 성경, 미카서, 1장15)
Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
(불가타 성경, 미카서, 6장8)
Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장14)
Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. ?Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장3)
Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis eam nunc? Numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris?
(불가타 성경, 하까이서, 2장3)
Et movebo omnes gentes, et venient thesauri cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장7)
Maior erit gloria domus istius novissima plus quam prima, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION