라틴어 문장 검색

hoc fit non solum in singulis argumentis sed in totis causis, quae sunt simplices, et in quaestionibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 359:5)
(sed haec est in causis et quaestione longior quam in singulis argumentis) et plerumque summa complexione, vel per enumerationem vel per brevem conclusionem, testantur, quid effecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 360:4)
Sed cum ipsa ratio in quaestionem venit, efficiendum est certum id quo probaturi sumus quod incertum est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 365:1)
nam prima statim quaestio pro Milone est, an ei fas sit lucem intueri qui a se hominem necatum esse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:5)
conclusio autem aut vera negatur, cum aliud colligit quam id quod ex prioribus efficitur, aut nihil ad quaestionem dicitur pertinere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 370:6)
cum de qualitate alicuius rei quaestio est, probationibus uniuscuiusque rei recte subiungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 71:2)
quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:3)
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 225:1)
nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 241:1)
quod idem etiam in simplici genere quaestionum fieri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:4)
sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte tractandam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 8:1)
cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 8:2)
Si confessum, non poterat ibi esse quaestio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 12:1)
ubi primum coeperat non convenire, quaestio oriebatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 12:4)
quaestio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 13:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION