라틴어 문장 검색

Antiates mille milites, quia serum auxilium post proelium venerant, prope cum ignominia dimissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 62:2)
is ignominiam infensus addidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 309:1)
sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 314:2)
illa modo in ducibus culpa quod ut odio essent civibus fecerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 451:1)
iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae, parvaque certamina in summam totius profecerant spei.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 682:1)
hanc ego ignominiam, quamquam iam diu ita vivitur ut nihil boni divinet animus, si huic potissimum imminere anno scissem, vel exsilio vel morte, si alia fuga honoris non esset, vitassem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 738:4)
si culpa in nobis est, auferte imperium indignis, et si id parum est, insuper poenas expetite:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 741:4)
tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 771:2)
id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa accidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 9:6)
nec quod nos ex conubio vestro petamus quicquam est, praeterquam ut hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 53:1)
Volsci exiguam spem in armis alia undique abscisa cum temptassent, praeter cetera adversa loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis sub iugum missi cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 113:1)
alii purgare plebem, culpam in patres vertere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 271:1)
plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 338:1)
simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae suae imposuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 350:1)
paulo post in urbem est ingressus consul, non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 442:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION