라틴어 문장 검색

Vilissimae sortis homines ingenti impetu in tutum evaserunt, cumque e commodo mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:3)
Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 36:4)
Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:3)
Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 31:4)
Habet impetum ac motum voluntarium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:15)
Dixi, si forte meministi, concupita volgo et formidata inconsulto impetu plerosque calcasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:1)
Quod potest brevis obstinatio animi aliquo stimulo excitata, quanto magis virtus, quae non ex impetu nec subito, sed aequaliter valet, cui perpetuum robur est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:4)
Saepe impetum cepi abrumpendae vitae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 2:1)
omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 9:2)
Hoc nos agere, Lucili carissime, in hoc ire impetu toto, licet pauci sciant, licet nemo, iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 13:1)
Facilius est enim initia illorum prohibere quam impetum regere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 9:3)
Secunda de impetu, de actionibus tertia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:4)
Quid enim prodest inter se aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:2)
Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:3)
Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION