라틴어 문장 검색

Tanti non est bonum quanti odium Christianorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:4)
Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:1)
Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 1:1)
Cum odio sui coepit veritas.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 2:4)
Plane olim, id est semper, veritas odio est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:3)
Odium enim etiam timor spirat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 5:2)
Facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:12)
Inde maledicta, convicia sine iustitia odii, etiam suffragia sine merito amoris.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:9)
ita et amor apud illos otiosus et odium iniustum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:14)
quia etsi sanctum eum nouerant, tamen, quia de alia prouincia ortus fuerat, et super eos regnum acceperat, ueteranis eum odiis etiam mortuum insequebantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI.6)
Quin potius odio habebat, et dispiciebat eos, quos fide Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros, qui Deo suo, in quem crederent, oboedire contemnerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:3)
Brettones, quamuis et maxima ex parte domestico sibi odio gentem Anglorum, et totius catholicae ecclesiae statum pascha minus recto, moribusque inprobis inpugnent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:2)
ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 484:1)
seu ira, seu odio, seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 552:3)
nam cum inpotenter se gerendo Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio eius Lucretiae pudicitiam, quae ad se vocato patre Tricipitino et viro Collatino obtestata ne inulta mors eius esset cultro se interfecit, Bruti opera maxime expulsus est, cum regnasset annos xxv.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha50)

SEARCH

MENU NAVIGATION